- ORBIS Sinister
- ORBIS Sinisterapud Stat. l. 7. Theb. v. 220.——— ——— Lustrantque ex more sinistroOrbe rogum:interior erat seu sinistratio, quô gyrô lustrabant Veteres rogos, in decursionibus sollennibus: cum aras contra dextratione, ut et Aedes, lustrarent, h. e. dextrô interiore gyrô eas circumirent. Aristophanes,Α῎γε δὴ τὸ κανοῦν λαβὼν συ καὶ τὴν χέρνιβαΠερΐιθι τὸν βωμὸν ταχέως ἐπὶ δεξιά.Prior tamen naturalior motus, ut docet Philosophus, ἀπὸ δεξιῶν ἐπ᾿ ἀριςτερὰ, et equos naturaliter ad sinistram flectere tradunt equarii. Quae ratio est, cur in certamine curuli equi ad sinistram flecterent ac sinistrô gyrô interiore metas lustrarent; quia scil. hic motus equis familiarior et magis ex natura. Lucan. l. 8. v. 199.——— ——— Nec sic moderator equorumDexteriore rotâ laevum cum circumit orbem.Ubi laevus orbis in metae flexu interior, dexter exterior est, et a meta remotior: quam proin cum spatioso nimis orbe circumflecterent, per dextros orbes ire dicebantur, et dextros abire. Virg. l. 5. Aen. v. 162.Quo tantum mihi dexter abis? ————Manillius, l. 5. v. 80.———— in obliquum currus agitare malignos,Obstantemque morâ totum percludere Circum,Vel medium turbae, nunc dextros ire per orbes,Fidentem campo; nunc meta currere acuta etc.Vide Salmas. ubi supra p. 936.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.